DECEMVIRI

DECEMVIRI
DECEMVIRI
Magistratus Rom. custodes 12. tabb. Cum enim Consulum Tribunorumque dissidiis urbs laboraret, Hermodorus Ephesius, consuluit Romanis, ut tres legatos in Graeciam mitterent, illorum mores consuetudinesque addiscendi causâ. Quod factum, et ex farragine illa peregrinarum legum 12. tabulae conflatae sunt, A. C. 303. Sed triennio post, Decemviralis potestas, in primis ob Appii Claudii lasciviam, sublata. Liv. l. 3. Dionys. Antiqq. Rom. l. 10. Flor. l. 1. c. 24. Cic. l. 2. de fin. Eramt et Decemviri militares. De prioribus addo: Legati illi erant Sp. Posthum. Serv. Sulpit. et A. Manlius. Decemvirorum nomina, Ap. Claud. T. Genut. P. Sext. Sp. Vetur. C. Iul. A. Manl. Serv. Sulpit. P. Curiat. T. Roml. Sp. Posthum. qui omnes Consulari potestate functi erant. Eorum creandorum occasionem primam dedit C. Terent. Arsa Tr. Pl. legem se promulgaturum, de Quinqueviris legum de Consulari imperio scribendarum causâ creandis: professus A. C. 291. Coss. L. Lucret. Tricipitin. et T. Veturio Gemino. Cui cum acriter Patres et Praefectus
urbis Q. Fabius restitissent, perlata ea non est. Insequenti autem anno P. Volumnio et Servio Sulpitio Camerino Cofs. collegium Tribunor. ad populum tulit de Decemviris legum fcribendarum creandis, idque in annum unum, quod demum A. C. 303. effectui datum est, ereatiqueve sunt praefati Viri cum ea potestate, quam modo Consl. olim Reges habuissent, cessantibus interea omnibus reliquis Magistratibus, et provocatione sublatâ. Hi itaque, verba sunt Dionys. Halicarn. l. 10. assumptis civitatis gubernaculis, talem Reip. formam constituêrunt: Penes unum illorum fasces erant et reliqua Consularis potestatis insignia. Is Senatum convocabat, decreta confirmabat, coeteraque Praetoris munia exsequebatur; reliqui ad minuendam potestatis invidiam non multum a privatis differebant babitu. Deinde alius in potestatem succedebat servatis vicibus atque ita annuum imperium administrabatur, stato quodam dierum numero. Sic decimo die ius populo singuli reddebant eoquo die penes Prefectum iuris fasces duodecim erant: collegis novem singulos solum Accensos habentibus. Finito annuo illorum imperio, cum videretur aliquid deesse legibus, etiam in sequentem annum Decemviri creati sunt, tribus e plebe in loca aliorum surrogatis: Verum cum hi statim initio administrationis suae de im perio retinendo coniurassent, adeoque tyrannice multa agerent, accedente inprimis caede L. Siccii seu Sicinii Dentati viri fortissimi (qui in eorum invidiam sermones ad populum, de creandis Tribunis Pl. severat.) et Virginiae iudicio, damnati sunt et potestas in universum sublata, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 19. Leges autem suas Decemviri, Centuriatis Comitiis, post peracta sacra plebiscito confirmatas, aereisque incisas columnis 10. una serie proposuêrunt in loco fori maxime conspicuo: quibus cum postea duae aliae accessissent, hinc XII. Tabb. leges ortae sunt, norma in posterum iustitiae apud Romanos observandae, Dionys. Halicar. l. praefato. Fuêre et Decemviri Coloniae deducendae. et Decemviri Epulones de quibus vide supra in voce Colonia: et infra in Epulones. Item Decemviri litibus iudicandis, qui adhibuêrunt hastam Praetoriam atque eâ positâ iudicarunt exercueruntque ea iudicia, quae Centumviralia dicta sunt, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 7. c. 30. Fuêre et Decemviri sacris faciumdis, qui primitus Duumviri a Tarquinio Sup. inftituti postea a Sulla in Quindecimviros conversi sunt: Hi custodiebant et interpretabantur libros Sybillions, ab anu quadam praedocto Regi magnâ pecuniae summâ venditos, erantque partim ex patriciis, partim ex plebe lecti.
vide Fenestellam de Sacerd. c. 13. Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 3.c. 24. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Decemviri — (Singular Decemvir) ist der lateinische Ausdruck für „Zehn Männer“, womit in der Römischen Republik jede Kommission bezeichnet wurde, die aus zehn Männern mit Sondervollmachten bestand (vergleiche „Triumviri“ – „Drei Männer“), die zum Teil sogar… …   Deutsch Wikipedia

  • Decemvĭri — (lat., Zehnmänner, röm. Ant.), ein Collegium, aus 10 Mitgliedern bestehend, von verschiedenen Functionen: a) D. agris dividundis, Zehnmänner zur Ackervertheilung, eine Commission von 10 Männern, welche zur Anweisung von Parcellen der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Decemviri — (lat.), s. Dezemvirn …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Decemviri — Decemvĭri (lat.), s. Dezemvirn …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Decemviri — For the Romanian assassins, see Iron Guard death squads. Ancient Rome This article is part of the series: Politics and government of Ancient Rome …   Wikipedia

  • Decemviri — Decemvir Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin 395 – 1453 …   Wikipédia en Français

  • Decemviri — Decemvir De*cem vir (d[ e]*s[e^]m v[ e]r), n.; pl. E. {Decemvirs}, L. {Decemviri}. [L., fr. decem ten + vir a man.] 1. One of a body of ten magistrates in ancient Rome. [1913 Webster] Note: The title of decemvirs was given to various bodies of… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • decemviri — ▪ ancient Rome       (Latin: “ten men”), in ancient Rome, any official commission of 10. The designation is most often used in reference to decemviri legibus scribundis, a temporary legislative commission that supplanted the regular magistracy… …   Universalium

  • Decemviri Stlitibus Iudicandis — Decemviri (Singular Decemvir) ist der lateinische Ausdruck für „Zehn Männer“, womit in der Römischen Republik jede Kommission bezeichnet wurde, die aus zehn Männern mit Sondervollmachten bestand (vergleiche „Triumviri“ – „Drei Männer“), die zum… …   Deutsch Wikipedia

  • Decemviri Altarpiece — Artist Pietro Perugino Year 1495 1496 Type Oil on panel Dimensions 193 cm × 165 cm (76 in × 65 in) Lo …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”